et ipse testis spuit non supra sed juxta eam. Post que dixit eidem quod secundum dicta puncta debebat eum osculari in ano, et precepit quod ibi oscularetur eum, sed avunculo ipsius testis flexis genibus instante, remisit ei osculum memoratum. Subsequenter dixit ei quod secundum dicta puncta poterat aliis fratribus carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret, nec quod in recepcionibus aliorum fratrum intervenirent alia illicita, sed ista duntaxat. Credit quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et quod alii fratres crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Deffendebatur eis sine juramento quod non revelarent secreta capitulorum, sed de modo recepcionis non fuit sibi facta mentio specialis, nec fuit sibi injunctum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, et fuit de predictis erroribus confessus in [p. 3] septimana in qua fuit receptus, in dicta capella, cuidam fratri carmelite, cujus nomen et cognomen ignorat, qui absolvit eum, imposita sibi penitencia quod jejunaret VII annis diebus sabatinis; quam penitenciam in parte complevit. Credit quod fratres scientes errores et potestatem corrigendi habentes, negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus fuit commoratus vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari. Audivit dici quod clam, januis clausis, eorum capitulia tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia sint exorta contra ordinem, et quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Obtulerat se, malo ductus consilio, ad deffensionem ordinis una cum aliis, et fuit protestatus in principio deposicionis sue quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Veneris sequenti, que fuit quinta dies dicti mensis Marcii, fuerunt adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, Raynandus de Pruino Senonensis, olim preceptor domus Templi Aurelianensis, Johannes de Mortuo Fonte Suessionensis, et Guillelmus de Hoymont Parisiensis diocessum, presbiteri degradati in concilio Senonensi ab omnibus minoribus et majoribus ordinibus, exuti tamen privilegio clericali et privati habitu Templi, et ad murum perpetuum sub certa forma per dictum concilium condempnati; necnon Raynaudus de Cunheriis miles [p. 4] Belvacensis, Petrus de Claromonte Belvacensis, et Bernardus de Sarnayo Parisiensis diocessum, servientes, per dictum concilium sub certa forma condempnati ad murum perpetuum; et Lambertus de Cormelles Suessionensis diocessis, serviens; qui, tactis sacrosanctis Evangeliis, juraverunt dicere plenam et meram veritatem in isto negocio, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.
Quo facto, dictus frater Lambertus, habens mantellum et barbam ordinis, quadraginta quinque annorum vel circa, nondum absolutus nec reconciliatus, cum quo tamen, ut dixit, fuerat inquisitum per priorem Predicatorum conventus Trecensis, commissarium fratris Guillelmi de Parisius ordinis predicti, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie; protestacione premissa quod a deposicione quam fecerat coram dicto priore Trecensi non intendit recedere, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de Colomeriis in Bria, Meldensis diocesis, circa festum beati Martini hiemalis proximo preteritum fuerunt XXIIII anni vel circa, per fratrem Hugonem Picardi quondam, de mandato fratris Arnulphi de Vysamale, quondam tunc preceptoris Brie; presentibus fratribus Gerardo de Pruino presbitero, tunc preceptore domus Templi de Pruino, Remigio de Ploysi deffunctis, et quibusdam aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam et societatem fratrum ordinis sibi concedi amore Dei et beate Marie, et responsum fuisset sibi quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa aspera sustinere in ordine, et quod rogaret Deum quod eum dirigeret, tandem ipso instante et supplicante ut prius, prestito ab eo per juramentum quod non habebat infirmitatem latentem nec erat excommunicatus, nec alteri religioni nec matrimonio alligatus, fecit eum vovere et jurare dictus receptor castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, tenere bonos usus et bonas consuetudines que erant et que imponerentur per superiores in ordine, nec esset in loco [p. 5] in quo aliquis exheredaretur injuste, vel in quo studio suo falsum judicium redderetur. Postmodum imposuit sibi mantellum et tam ipse quam frater Gregorius, miles quondam, nacione Picardus, cujus cognomen ignorat, qui sue recepcioni interfuit, et alii astantes ipsum testem osculati fuerunt in ore. Deinde omnes astantes exierunt dictam capellam, receptore predicto et ipso teste solis remanentibus in eadem, et clauso ostio dicte capelle per ipsum receptorem, duxit
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.