et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius eius hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem.
2. INITIUM LIBRI, 11:2-12:6a [A:1-17].
HOC QUOQUE PRINCIPIUM ERAT IN EDITIONE VULGATA, QUOD NEC IN HEBRAEO, NEC APUD ULLUM FERTUR INTERPRETUM.
11:2 Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Beniamin:
11:3 homo Iudaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae.
11:4 (b) Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Ieconia rege Iuda:
11:5 et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram:
11:6 et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium.
11:7 Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum.
11:8 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram.
11:9 Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem.
11:10 Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.
11:11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.
11:12 Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.
12:1 Morabatur (c) autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui ianitores erant palatii.
12:2 Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nunciavit super eo regi.
12:3 Qui de utroque, habita quaestione, confessos iussit duci ad mortem.
12:4 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit.
12:5 Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.
12:6a Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochaeo, et populo eius pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti.
HUCUSQUE PROOEMIUM.
3. AD 3:14 SUPPLEMENTUM, 12:6b-13:7 [B:1a-7].
QUAE SEQUUTUR, IN EO LOCO POSITA ERANT, UBI SCRIPTUM EST IN VOLUMINE, Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. QUAE IN SOLA VULGATA EDITIONE REPERIMUS.
12:6b Epistolae autem hoc exemplar fuit.
13:1 Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum principibus, et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, salutem.
13:2 Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meae ditioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subiectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
13:3 Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,
13:4 indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et contra omnium Gentium consuetudinem faciens, Regum iussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.
13:5 Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque iussionibus contraire, et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,
13:6 iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis:
13:7 ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant.
HUCUSQUE EXEMPLAR EPISTOLAE.
4. AD 4:17 SUPPLEMENTUM, 13:8-14:19 [C:1-30].
QUAE SEQUUNTUR, POST EUM LOCUM SCRIPTA REPERI, UBI LEGITUR, Pergensque Mardochaeus, fecit omnia, quae ei mandaverat Esther. NEC TAMEN HABENTUR IN HEBRAICO ET APUD NULLUM PENITUS FERUNTUR INTERPRETUM.
13:8 Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum eius,
13:9 et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel.
13:10 Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur.
13:11 Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae.
13:12 Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriae cupiditate fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum,
13:13 (Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem,)
13:14 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
13:15 Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere.
13:16 Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto.
13:17 Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum Domine, et ne claudas ora te canentium.
13:18 Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
14:1 Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum, quod imminebat.
14:2 Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit.
14:3 Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.