Latin Vulgate, Daniel: Prophetia Danielis | Page 9

Not Available
sunt:
iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in
habitatoribus terrae: et non est qui resistat manui eius, et dicat ei: Quare
fecisti?
4:33 In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem
regni mei, decoremque perveni: et figura mea reversa est ad me: et
optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo
restitutus sum: et magnificentia amplior addita est mihi.
4:34 Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico
regem caeli: quia omnia opera eius vera, et viae eius iudicia, et
gradientes in superbia potest humiliare.

4. BALTASSAR REGNO ET VITA PRIVATUR, 5:1-31.
5:1 Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et
unusquisque secundum suam bibebat aetatem.
5:2 Praecepit ergo iam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea,
quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in
Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates eius, uxoresque eius, et
concubinae.
5:3 Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quae asportaverat de
templo, quod fuerat in Ierusalem: et biberunt in eis rex, et optimates
eius, uxores et concubinae illius.
5:4 Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos, et argenteos, aereos,
ferreos, ligneosque et lapideos.
5:5 In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis
contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae: et rex aspiciebat
articulos manus scribentis.
5:6 Tunc facies regis commutata est, et cogitationes eius conturbabant
eum: et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad seinvicem
collidebantur.
5:7 Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldaeos, et
aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque
legerit scripturam hanc, et interpretationem eius manifestam mihi

fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius
in regno meo erit.
5:8 Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam
legere, nec interpretationem indicare regi.
5:9 Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus
est. sed et optimates eius turbabantur.
5:10 Regina autem pro re, quae acciderat regi, et optimatibus eius,
domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex in aeternum vive:
non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur.
5:11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se: et
in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo: nam et rex
Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum,
Chaldaeorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex:
5:12 quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio
somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventae sunt
in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. nunc itaque
Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.
5:13 Igitur introductus est Daniel coram rege. Ad quem praefatus rex
ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem adduxit pater meus
rex de Iudaea?
5:14 Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas: et scientia,
intelligentiaque ac sapientia ampliores inventae sunt in te.
5:15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut
scripturam hanc legerent, et interpretationem eius indicarent mihi: et
nequiverunt sensum huius sermonis edicere.
5:16 Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata
dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem eius
indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum
habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
5:17 Ad quae respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi,
et dona domus tuae alteri da: scripturam autem legam tibi, rex, et
interpretationem eius ostendam tibi.
5:18 O rex, Deus altissimus regnum, et magnificentiam, gloriam, et
honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.
5:19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus,
et linguae tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et
quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat,

humiliabat.
5:20 Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus
est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata
est:
5:21 (g) et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis
positum est, et cum onagris erat habitatio eius: foenum quoque ut bos
comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret
quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum: et
quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
5:22 Tu quoque filius eius Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum
scires haec omnia:
5:23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es: et vasa domus eius
allata sunt coram te: et tu, et optimates tui, et uxores tuae, et
concubinae tuae vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos,
et aereos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt,
neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu
sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.
5:24 Idcirco ab eo missus est articulus manus, quae scripsit hoc, quod
exaratum est.
5:25 Haec est autem scriptura, quae digesta est: MANE, THECEL,
PHARES.
5:26 Et haec est interpretatio sermonis. MANE: numeravit Deus
regnum tuum, et complevit illud.
5:27 THECEL: appensus
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 19
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.