Latin Vulgate, Daniel: Prophetia Danielis | Page 6

Not Available
tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.
3:19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
3:20 Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis.
3:21 Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis.
3:22 nam iussio regis urgebat: fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.
3:23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.
QUAE SEQUUNTUR IN HEBRAEIS VOLUMINIBUS NON REPERI.
3:24 Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum, et benedicentes Domino.
3:25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:
3:26 Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in saecula:
3:27 quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua vera.
3:28 Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra.
3:29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te: et deliquimus in omnibus:
3:30 et praecepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset.
3:31 omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa, quae fecisti nobis, in vero iudicio fecisti:
3:32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, praevaricatorumque et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram.
3:33 Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te.
3:34 Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum.
3:35 neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum:
3:36 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, et sicut arenam, quae est in littore maris:
3:37 quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.
3:38 Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,
3:39 ut possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.
3:40 Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te.
3:41 Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quaerimus faciem tuam.
3:42 Ne confundas nos: sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae.
3:43 Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine:
3:44 et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur:
3:45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.
3:46 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,
3:47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem:
3:48 et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis.
3:49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace,
3:50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit.
3:51 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes:
3:52 Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula. et benedictum nomen gloriae tutae sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis. 3:53 Benedictus es in templo sancto gloriae tuae: et superlaudabilis, et supergloriosus in saecula. 3:54 Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in saecula. 3:55 Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in saecula. 3:56 Benedictus es in firmamento caeli: et laudabilis et gloriosus in saecula. 3:57 Benedicite omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:58 Benedicite Angeli Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:59 (b) Benedicite caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:60 Benedicite aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:61 Benedicite omnes virtutes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:62 Benedicite sol, et luna Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:63 Benedicite stellae caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:64 Benedicite omnis imber, et ros Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:65 Benedicite omnes spiritus Dei Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:66 Benedicite ignis, et aestus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:67 Benedicite frigus, et aestus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:68
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 18
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.