De Graecorum Medicis Publicis | Page 9

Rudolfus Pohl
men idia, tous de poleis koin�� misthoumenai, kathaper kai iatrous+ (C. p. 181; IV 1, 5 ex.).
Sed ad titulos supra compositos revertimur. In quibus modus honorum alius est saeculis ante Christum natum, alius aetate Romana. Olim enim senatus populusque virum de civitate meritum laude publica honorabant, proxenia, civitate, aliis huiusmodi honoribus, qui lapide in publico constituto memoriae prodebantur. Romanis autem temporibus, cum honores illi pretium atque dignitatem amisissent, clariora apertioraque insignia virtutis desiderabantur. Itaque totum hominem marmoreum posteris constituebant. Quo factum est, ut, quo recentiora sunt tempora, eo plures bases statuarum exsistant medicorum eoque magis decreta longa atque aptissima ad nos erudiendos offerre se desinant.
Sin autem publicos spectamus medicos, omnes ferme, quorum titulos possidemus, ante principatus tempora vivebant; neque omnino ullam inscriptionem medici publici inde ab altero p. Chr. n. saec. habemus. Quid igitur est? Institutum illud sensim et paullatim periitne temporibus imperii Romani? Minime. Nam medici publici tum etiam munere suo omnibus locis fungebantur. Sed nomen mutatum est. Quod quale fuerit, mox videbimus.
��4.
DE MEDICIS PUBLICIS AEVI ROMANI SIVE DE ARCHIATRIS.
Aetate Romana uno loco medici publici usque in saeculum quartum eminent:
Oxyrh. Pap., I 51 (p. 108) anni p. Chr. 173. De corpore mortuo visitato ad Claudianum praetorem relatio +p(ara) Dionyso(u) Apollod?rou Dionys[i]ou ap' Oxurunch?n pole?s d��mosiou iatrou.+
Oxyrh. Pap., I, 40 (p. 83), saec. II. p. Chr. exeuntis vel ineuntis III. Iudicium praefecti de questu Psasnis, qui quidem est +iatros d��mos[ieu]?n epi tari[cheia]+.
Oxyrh. Pap., I 52 (p. 109), anni 325. De inspectione puellae domo collapsa vulneratae renuntiatio ad curatorem rei publicae +para Aur��li?n .... kai Didumou kai Silbanou ap[o t��s lam(pras)] kai lam(protat��s) Oxurunchit?n pole?[s d��mosi?n] i[atr]?n+.
Quibus papyris addenda esse videtur similis renuntiatio C. Minicii Valeriani +echontos to iatreion en k?m��i Karanidi+ data a.d. XI. Kal. Sept. anni 130. (BGU. 647). Quam papyrum medici publici esse, si ex argumento eius collegerimus, a vero fortasse non aberrabimus.
Iam his papyris demonstratum est vetus medicorum publ. nomen (+d��mosios iatros+ vel +iatros d��mosieu?n+) in Aegypto etiam per aevum Romanum usitatum fuisse.
Aliis locis +d��mosioi iatroi+ posterioribus imperatorum saeculis non inveniuntur. Tamen multi altero p. Chr. saeculo tituli medicorum exstant et maxime in urbibus Asiae Minoris. Inter hos sunt multi archiatrorum. Qui archiatri erant medici publici et excipiebant eos, quos adhuc cognovimus +d��mosieuontas+, ipsi vocati +archiatroi+.[17] Quod priusquam accuratius exponamus, de archiatris, unde provenerint, verba nonnulla nobis facienda sunt.
[Adnotatio 17: De accentu huius vocis viri docti non pauci erraverunt, qui titulos archiatrorum ediderunt Graecos, cum scribunt +archiatros+. Sed monet in Thesauri Henrici Stephani editione Parisiana L. Dindorf accentum acutum praecepisse Arcadium p. 89, 19 (+to de iatros philiatros anabibazei kai en t?i "archiatros" kai "hippiatros" phulattei+--sed hausta sunt ex Herodiano +peri katholik��s pros?dias+ libro +th'+, vid. Lentz I, 229, vs. 10) et conferendum esse Etymologicum Magnum, p. 215, 6 et 250, 34. Legitur autem in EM. p. 250, vs. 28 sqq.: +ta gar eis os onomata en t��i sunthesei anabibazousi ton tonon; hoion kta. ch?ris gar, ph��sin, ei m�� dia s��masian tina k?luthei��; dia to loigos, brotoloigos. xai ch?ris t?n ethnik?n, Achaios, Panachaios. kai ch?ris tou iatros, archiatros.+ Eadem autem p. 215, 6 sqq. leguntur.]
Inscriptionibus archiatrorum, quae ante Romana tempora exaratae erant, nondum inventis diu viri docti putabant apud Romanos exstitisse archiatros, plurimique Andromachum Neronis imperatoris medicum primum omnium designabant. Quem Galenus +archiatron+ vocaverat (K. XIV, p. 2). Erotianus autem librum, qui +t?n par' Hippokratei lexe?n sunag?g��+ inscribitur, Andromacho archiatro dedicaverat (ed. Klein, p. 29, 1: +T��n Hippokratous pragmateian, archiatre Andromache, ouk oliga sumballomen��n pasin anthr?pois hor?n ktl.+, quibus verbis liber incipit); sed hunc recentiorem quam illum Neronis medicum et filium eius fuisse suo iure exposuit Klein (Proleg. p. XII sq.). Inscriptione tum Coa inventa (PH. 345) C. Stertinius Xenophon primus archiater existimabatur.
Altera ex parte per complura saecula viri doctissimi inquirebant, quae vis voci +archiatros+ subiecta esset, habebantque controversiam, +archos t?n iatr?n+ an +tou archontos iatros+ (ne memoremus principem atrii quemquam intellexisse) vis primitiva vocabuli esset (v. Dan. le Clerc, Hist. de la M��d., p. 585 sqq.). Postremum commentationem de archiatris ampliorem scripsit R. Briau: _L'archiatrie romaine ou la m��decine officielle dans l'empire romain. Suite de l'histoire de la profession m��dicale_ (Paris 1877). Qui rem acute perscrutatus tamen nimis subtiliter in plura genera quam sunt distribuit archiatros.[18] Res tum non promovebatur, nisi quod nomen archiatrorum iam saeculis Christum natum antecedentibus occurrere demonstrabatur, id quod facillime fieri poterat inscriptionibus, quae id ostendebant, repertis.[19]
[Adnotatio 18: Ita R. Briau archiatros in classes quinque divisit (l.l. p. 18):
1. des archiatres palatins (les m��decins des empereurs),
2. des archiatres municipaux (les m��decins municipaux des villes de province),
3. des archiatres populaires de Rome et de Constantinople (les m��decins publics des deux villes imp��riales),
4. des archiatres scholaires (les pr��sidents des coll��ges ou soci��t��s de m��decins ou d'��coles de m��decine),
5. des archiatres du xyste et des Vestales (les m��decins sp��cialement attach��s au service du portique appel�� Xyste dans les gymnases publics et �� celui des vierges
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 41
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.