medici. Saec. p. Chr. I. vel II.
47. ibidem 838. "Cnidi". Basis statuae a populo erectae in honorem
Cliti Cliti f. medici mortui. Saec. p. Chr. II. vel III.
48. G. Cousin et Ch. Diehl, BCH. X (1886), p. 60, nr. 13. In urbe
Lyciae Cadyanda. Basis statuae Menophili Dosithei f. Cadyandensis
medici a senatu populoque statutae. Saec. p. Chr. II. vel III.
Ex his quos casus servavit titulis satis certo confirmatur quod in
universum dicit Xenophon: +peri de hugieias akouôn kai horôn hoti kai
poleis hai chrêzousai hugiainein iatrous hairountai ktl.+ (Inst. Cyr. I 6,
15). Tam quarto igitur saeculo fere omnes omnino urbes Graecorum
medicos publice conduxisse censendae sunt.
A Graecis hoc institutum ad barbaros transgressum esse Strabo e
Posidonio docet. Qui de Massiliensibus suo etiam tempore Romanos et
Gallos litteras docentibus verba faciens dicit haec: +horôntes de toutous
hoi Galatai kai hama eirênên agontes tên scholên asmenoi pros tous
toioutous diatithentai bious ou kat' andra monon alla kai dêmosia;
sophistas goun hupodechontai tous men idia, tous de poleis koinê
misthoumenai, kathaper kai iatrous+ (C. p. 181; IV 1, 5 ex.).
Sed ad titulos supra compositos revertimur. In quibus modus honorum
alius est saeculis ante Christum natum, alius aetate Romana. Olim enim
senatus populusque virum de civitate meritum laude publica
honorabant, proxenia, civitate, aliis huiusmodi honoribus, qui lapide in
publico constituto memoriae prodebantur. Romanis autem temporibus,
cum honores illi pretium atque dignitatem amisissent, clariora
apertioraque insignia virtutis desiderabantur. Itaque totum hominem
marmoreum posteris constituebant. Quo factum est, ut, quo recentiora
sunt tempora, eo plures bases statuarum exsistant medicorum eoque
magis decreta longa atque aptissima ad nos erudiendos offerre se
desinant.
Sin autem publicos spectamus medicos, omnes ferme, quorum titulos
possidemus, ante principatus tempora vivebant; neque omnino ullam
inscriptionem medici publici inde ab altero p. Chr. n. saec. habemus.
Quid igitur est? Institutum illud sensim et paullatim periitne temporibus
imperii Romani? Minime. Nam medici publici tum etiam munere suo
omnibus locis fungebantur. Sed nomen mutatum est. Quod quale fuerit,
mox videbimus.
§4.
DE MEDICIS PUBLICIS AEVI ROMANI SIVE DE ARCHIATRIS.
Aetate Romana uno loco medici publici usque in saeculum quartum
eminent:
Oxyrh. Pap., I 51 (p. 108) anni p. Chr. 173. De corpore mortuo visitato
ad Claudianum praetorem relatio +p(ara) Dionyso(u) Apollodôrou
Dionys[i]ou ap' Oxurunchôn poleôs dêmosiou iatrou.+
Oxyrh. Pap., I, 40 (p. 83), saec. II. p. Chr. exeuntis vel ineuntis III.
Iudicium praefecti de questu Psasnis, qui quidem est +iatros
dêmos[ieu]ôn epi tari[cheia]+.
Oxyrh. Pap., I 52 (p. 109), anni 325. De inspectione puellae domo
collapsa vulneratae renuntiatio ad curatorem rei publicae +para
Aurêliôn .... kai Didumou kai Silbanou ap[o tês lam(pras)] kai
lam(protatês) Oxurunchitôn poleô[s dêmosiôn] i[atr]ôn+.
Quibus papyris addenda esse videtur similis renuntiatio C. Minicii
Valeriani +echontos to iatreion en kômêi Karanidi+ data a.d. XI. Kal.
Sept. anni 130. (BGU. 647). Quam papyrum medici publici esse, si ex
argumento eius collegerimus, a vero fortasse non aberrabimus.
Iam his papyris demonstratum est vetus medicorum publ. nomen
(+dêmosios iatros+ vel +iatros dêmosieuôn+) in Aegypto etiam per
aevum Romanum usitatum fuisse.
Aliis locis +dêmosioi iatroi+ posterioribus imperatorum saeculis non
inveniuntur. Tamen multi altero p. Chr. saeculo tituli medicorum
exstant et maxime in urbibus Asiae Minoris. Inter hos sunt multi
archiatrorum. Qui archiatri erant medici publici et excipiebant eos, quos
adhuc cognovimus +dêmosieuontas+, ipsi vocati +archiatroi+.[17]
Quod priusquam accuratius exponamus, de archiatris, unde provenerint,
verba nonnulla nobis facienda sunt.
[Adnotatio 17: De accentu huius vocis viri docti non pauci erraverunt,
qui titulos archiatrorum ediderunt Graecos, cum scribunt +archiatros+.
Sed monet in Thesauri Henrici Stephani editione Parisiana L. Dindorf
accentum acutum praecepisse Arcadium p. 89, 19 (+to de iatros
philiatros anabibazei kai en tôi "archiatros" kai "hippiatros"
phulattei+--sed hausta sunt ex Herodiano +peri katholikês prosôdias+
libro +th'+, vid. Lentz I, 229, vs. 10) et conferendum esse
Etymologicum Magnum, p. 215, 6 et 250, 34. Legitur autem in EM. p.
250, vs. 28 sqq.: +ta gar eis os onomata en têi sunthesei anabibazousi
ton tonon; hoion kta. chôris gar, phêsin, ei mê dia sêmasian tina
kôlutheiê; dia to loigos, brotoloigos. xai chôris tôn ethnikôn, Achaios,
Panachaios. kai chôris tou iatros, archiatros.+ Eadem autem p. 215, 6
sqq. leguntur.]
Inscriptionibus archiatrorum, quae ante Romana tempora exaratae erant,
nondum inventis diu viri docti putabant apud Romanos exstitisse
archiatros, plurimique Andromachum Neronis imperatoris medicum
primum omnium designabant. Quem Galenus +archiatron+ vocaverat
(K. XIV, p. 2). Erotianus autem librum, qui +tôn par' Hippokratei
lexeôn sunagôgê+ inscribitur, Andromacho archiatro dedicaverat (ed.
Klein, p. 29, 1: +Tên Hippokratous pragmateian, archiatre Andromache,
ouk oliga sumballomenên pasin anthrôpois horôn ktl.+, quibus verbis
liber incipit); sed hunc recentiorem quam illum Neronis medicum et
filium eius fuisse suo iure exposuit Klein (Proleg. p. XII sq.).
Inscriptione tum Coa inventa (PH. 345) C. Stertinius Xenophon primus
archiater existimabatur.
Altera ex parte per complura saecula viri doctissimi inquirebant, quae
vis voci +archiatros+ subiecta esset, habebantque controversiam,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.