De Graecorum Medicis Publicis | Page 6

Rudolfus Pohl
paratrech' eis ta Pittalou+
(+therapeuthêsomenos tas plêgas+ addunt scholia). Sic plane intelligitur harum comoediarum aetate medicos publicos Athenis fuisse homines notissimos.
[Adnotatio 12: Calana et Leontini, quibus oppidis Charondas dedit leges, coloniae erant Chalcidensium (Thucyd. VI, 3); reliquae autem urbes, in quibus leges Charondae inducebantur, plurimae etiam coloniae Chalcidensium erant (cf. Arist. Polit. 1274a, 24, vid. adn. 3). Itaque leges illae sunt fortasse quae vocantur +nomima ta Chalkidika+, quas contra Doricas vicisse in Himera urbe tradit Thucydides VI, 5.]
[Adnotatio 13: Medicus hic, quin vere appellatus sit Pittalus, in dubium vocari non potest (cf. +Pittakos, Pittalakos+). Tamen ?nom de fantaisie? nomen esse Pittali et re vera Attalum eum appellatum esse Daremberg suspicatus est (Rev. arch. XIX, 1869, p. 69), quem secutus est Vercoutre l.l., p. 107 (sed cf. Dechambre l.l., p. 53). Errore autem Suidas +Spittalon+ eum nominat (s.v. +Spitt.+); sed +Pittalos+ omnibus Aristophanis locis auctoritate codicum constat. Sed nomen Pittali Atticum non est.]
Quod quin inscriptione quoque in arce Athenarum eruta affirmaretur, ab eo non multum afuit. Nam scribit A. Wilhelm (Wien. Jahresh. I (1898), Beibl. p. 44) inscriptionem IG. I 81, si recte eam legerit, ad medicum publicum pertinere, et posterius de hac et aliis accuratius se disceptaturum esse promittit. Quam fidem cum nondum vir doctissimus liberaverit, inscriptionem illam ad alteram quinti saeculi partem ut videtur pertinentem afferre non possumus.[14]
[Adnotatio 14: Una alia est Attica inscriptio medici, quae ad saec. VI. extremum pertinere videtur: +mnema tod' Aineo sophias iatro aristo+ in disco marmoreo cum medici residentis imagine picta (IG. I 422{14}, Suppl. p. 185). Sed medici publici esse eam non constat. Nuper de inscriptione et imagine egerunt H. Dragendorff, Jahrb. d. I. XII (1897), p. 1 sqq. et tab. I, R. Herzog l.l., p. 151, 201.]
Eodem fere tempore[15] inscriptio Cypria syllabarum signis indigenis tabulae aheneae incisa est, quae Idalii olim est inventa (Deecke, SGDI. 60). Quae foedus inter Stasicyprum regem Idaliosque et Onasilum medicum factum exhibet, quo illi pecuniam vel fundos polliciti Onasilum et fratres eius sibi obligabant, ut per tempus obsessionis, qua Persae et Citiei Idalium urbem premebant, viros vulneratos publice curarent: +hote tan ptolin êdalion kateworgon Madoi kas Ketiêwes, i(n) t?i Philokupr?n wetei t? Onasagorau, basileus Stasikupros kai ha ptolis êdaliêwes an?gon Onasilon ton Onasikupr?n ton ijatêran kas t?s kasignêt?s ijasthai t?s anthr?p?s t?s i(n) tai machai ikmammen?s aneu misth?n ktl.+ (vs. 1 sqq.). Habemus igitur quinto iam saeculo Idalii medicum, qui multis promissis (vs. 5 sqq.) publicus advocatus est. Sed in summo discrimine hoc factum est, qua ex re intellegitur Idalienses tum munus medicis publice mandare nondum consuevisse aut omnino nullos medicos in urbe fuisse.
[Adnotatio 15: De tempore inscriptionis, cui certus quidem Idaliorum annus adscriptus est, magna est dissensio inter eos, qui praeter Deeckium inscriptionem ediderunt et tractarunt: Cauer, Del. inscr. Graec.{2} 472 (nonnullis annis ante 386) Meister, _Die griech. Dial._ II, p. 199 (389 a. Chr.--cf. Larfeld apud Bursian, Jahresb. LXVI, 36), Hoffmann, Die griech. Dial. I, p. 40 sqq. (449 a. Chr.), Solmsen, Inscr. Graec. ad dialectos illust. sel. 3 (probabiliter ante a. 391). Vix Eduardi Meyeri coniectura (_Gesch. d. Alt._ III, 304) probanda est, qui inscriptionem ad seditionem Cypriorum anni 499 (Herod. V, 104, 108-115) revocavit, cum totum genus dicendi ab hac antiquitate abhorreat. Sed alii etiam firmum fundamentum quo nitantur non habent, neque ullum verbum apud Diodorum legitur (quod Meisterum secutus asseveravit Larfeld l.l.) de Idalio ab Persis et Citieis oppugnato, quamquam bellum accurate narratum est (Diod. XIV, 98. XV, 1-4, 8-9). Sed legitur in inscriptione ipsa medico soli praeter aliam summam dandas esse duas didrachmas Idalienses. Quae didrachmae sunt stateres Idalienses, quorum nunc etiam multi exstant (v. _Catalogue of the Greek coins in the Brit. Mus., Cyprus_ tab. V). Sed hi post annum fere 420. non iam forma publica percussi sunt, ut compluribus de causis sumpsit G. Fr. Hill (l.l. p. XXX sq.: _the coins of Idalium cannot be dated later than the third quarter of the fifth century_ cf. p. LII). Accedit, quod in titulo Idaliensi Poenico (Euting, Sitz.-Ber. d. Berl. Ak. 1887, 422) Baalmelek tyrannus Citieorum (cc. 479-449) rex Citieorum solorum nominatur, at filius eius Asbaal (445-425) et nepos Baalmelek II. (425-400) reges nominantur ?Citiensium et Idaliensium? (cf. l.l. p. XXX et XXXIII). Itaque initio regni Asbaali Idalium ab Citieis expugnatum esse videtur, unde sequitur, ut tabula ahenea Onasili medici circa annum 445 exaratum sit (cf. l.l. XXX, LII).]
At saeculis insequentibus in Graecia multos medicos publice institutos esse cum scriptores, Plato, Xenophon, Teles alii, quos suo quemque loco tractabimus, testantur tum tituli multi approbant. Quas breviter nunc enarrare supervacaneum non erit:
1. W. Judeich, AM. XVI (1891), 292. "Tei". Fragmentum synoecismi pacti inter Teum et aliam civitatem. vs. 10 commemoratur +to iatrikon+. Annorum a. Chr. n. 370-350 (J. Wackernagel, AM. XVII 143). Sed recentior esse videtur.
2. IG. II 256b (add. p. 424). Ditt.{2} 489. Mich. 120. "Athenis in Aesculapio". Decretum in honorem Phidiae
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 41
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.