utriusque docet contemplatio: haec itaque, quo cum illa cohaeret vinculo, eodem et Chemiae nectitur; nec hujus demonstratio plura exigeret, nisi propior adhuc ambarum daretur affinitas.
Ars Medica objectum sibi primarium habet corpus humanum, vivens, hinc individuum, singularissimum, cui definitas aliorum corporum singularium vires, determinatis sub conditionibus applicando, requisitas in fine suo mutationes imprimit: tota ergo versatur in singularibus, et si ulla alia, certe haec virtutes corporum peculiares, et in se invicem actiones, quam distinctissime perspectas postulat: quum autem hisce indagandis, prae reliquis quibuscunque Artibus, Chemia potissimum omnem suam et unice et felicissime impendat operam; hac sine mancam fore mutilamque quis non videt Medicinam? Hinc est, quod mox, ac plebi erepta, Litteratos inter coepit vigere, nativo suo tum splendore fulgens, Chemia, adeo in sui amorem et culturam omnes pertraxerit Medicinae filios, horum ut praeprimis facta fuerit opus, horum deliciae. Quid? Quod in ipsam quoque dein Artem Salutarem introducta, communem sibi cum hac finem adoptaverit, novo tum nomine Jatro-Chemices, pro parte sui longe maxima, insignita: quo quidem sibi placuit tantopere, omni ut ilico conatu totam se promovendis sociae suae pomoeriis indefessam dederit. Nec profecto, nisi ignarus rerum, pauca ea dixerit, aut flocci aestimanda, quae inde in Medicinam redundarunt, bona: quamcunque enim hujus partem, seu speculatione quae absolvitur, seu ipsa quae in operis versatur exercitatione, percurras; utraque innumeros clamat Chemiae usus; utraque consortium ejus ad sui perfectionem summe necessarium exemplis docet infiniris.
Physiologiam primo Medicam, si libet, contemplemur. Undenam, quaeso, constitit, firmarum corporis humani partium Elementum ultimum et basin esse Terram Virginem, simplicissimam, constantissimam, medio glutine oleoso, pariter fixissimo, adunatam? Eo certe non progreditur subtilitas Anatomica: sola id liquido docet Chemia. Undenam vero fluidorum ejus singularis indoles et propriae innotescunt vires? Excepta enim generaliori liquidorum idea, aliud illis simile frustra quaesiveris extra regni Animalis terminos: imo sunt ipsa etiam inter se quam diversissima. Deficit heic Hygrostatica: Chemia sola opitulatur; haec est, cui, quantum fere in his sapimus, debemus: Sanguinis naturam mediam nec Acidam nec Alcalinam; Seri ejus, ad calorem naturali majorem, facile coagulum; Bilis indolem saponaceam; Salivae, succi Pancreatici, Lymphae temperiem, facultates, et innumera alia nesciremus, abfuisset Chemia. Quid nunc functiones memorem, hujus adminiculo pulcherrime evolutas? Intimam alimentorum in primis viis solutionem; succi inde Chylosi et Lactei proventum; cibi potusque necessitatem, appetentiam; originem salium et partium sulphurearum ex ingestis fere insipidis; insignem humorum per vires circuitus mutationem (ut alia praeteream) parum apposite explicuere, quibus clarior Chemiae lux nondum adfulserat.
Quodsi nunc pedem promoveamus ad partem Medicinae Pathologiam; innumeri, iique impeditissimi occurrunt, circa morborum causas, naturam et symptomata, nodi, quibus solvendis unica par est Chemia. Quis miros salium morbosorum in Scorbuto, Arthritide, Lue Venerea ortus, variam indolem, alia ex aliis effecta unquam pervidisset? Quis fontem Acidi aut putridi oleosi, in primis viis, Hypochondriacis tam molesti? Quis Calculorum in Cysti Fellea, Renibus, et Vesica Urinaria proventum? Quis cariei ossium, adjunctique foetoris causam? Quis tetras stagnantium humorum degenerationes in tenacitatem corneam, aut summam putredinem, acrimoniamve corrosivam? Quis denique caloris et frigoris, circulationis auctae vel diminutae varias in permutandis humoribus vires tam pulchre in lucem ponere potuisset, nisi Chemia praetulisset facem?
Ex binis prioribus Medicinae partibus doctrina de Signis maximam partem derivatur: redundant ergo in hanc etiam, quos in illas confert Chemia, usus. Exempla in promptu sunt uberrima: Sanguis de vena missus nonne luculentum internae dispositionis praebet indicium? At veram ejus indolem, nisi examine Chemico, perspicere nemo distincte potest. Latet vera Lactis nutricum natura, quem Chemia latet. At quanti est, exactum de hoc judicium fere posse! Dum toties miseris illud infantibus, veneni instar, infinitorum cruciatuum, mortisque fit causa, dulcem quod vitae fomiteae, sanitatem et incrementum debebat addere. Si solis Medicis Medicus nunc loquerer, plurima hic de Sputis, de Sudore, de Urinis et Alvi excrementis dicenda superessent, quae satius tamen est involvere silentio; ne his audiendis minus adsuetos prehendat nausea.
Offerunt se denique posteriores duae Medicinae partes, Hygieine et Therapeutice; quae uti inter alias nobilissimae, propius jam fini accedunt Medico; ita in has prae reliquis benefica Chemia, quidquid fere utilis, quidquid habet boni, sincero adeo affectu, congessit, ut ne sic quidem satisfecisse sibi visa, majora viribus tentaverit, ipsos Naturae, ne dicam Artis limites vanis transgressa pollicitationibus. Ortum hic error ab artificum duxit ignorantia, qui miram videntes complurium suorum inventorum energiam, incitabantur eousque, finitae ut arti inesse crederent infinita. Hi igitur, quae commisere, sua ipsi delicta luant; nec debita ideo Chemiae laus denegetur, collata quam ad sanitatis tutelam, morborumque propulsionem opera meruit. Quid enim? Nonne ejus artificio esculentorum et potulentorum, aquarum, Vinorum, Cerevisiarum natura, virtutes et vitia cognoscuntur optime? Nonne Thermarum illa, Acidularum, aliorumque fontium, vi Medicata insignium, elementa, compositionem et facultates tam liquido manifestat, ut vel imitetur, et naturalium defectum arte factis suppleat, haud minoris fere efficaciae? Medicamentorum principia, vires, agendi modus, et quidnam in unoquoque id sit, cui maxima insidet potentia, perspicacissimum quemque, sine analysi Chemica, fugiunt. Quid nunc commemorem plurimas illas Mortalium aegritudines, quarum legitimam medendi methodum sola suggerit Chemia? Quid
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.