personata displicuerat tantopere, nativae suae reddita faciei, adeo pellexit Sapientes, dignam ut reputaverint, ipsorum quae in scholas adoptata, strenue coleretur.
Nec sane, si fateri vera velimus, alia Chemiae opus est hedera, nisi, ut libero a praejudiciis oculo nuda, prout in se est, adspectetur: tam necessariis enim pollet usibus, tot jucundissimis arridet oblectamentis, Naturae ut curiosum sui facillime pertrahat in amorem pertractumque ullo sine taedio detineat. Utique, si sola contemplemur bona, quibus quascunque fere artes manuales, humanae vitae commodis inservientes, perfundit Chemia, quot, quaeso, et quanta sunt! Dies deficeret enumerantem: minima tamen haec, et pro parergis tantum aestimanda. Nobilior est, quam menti, utilior, quam corpori praestat, opera primaria: huic namque illibatam tuetur sanitatem, amissamque restituit; illi vero brevissimam monstrat in adyta Naturae viam, latentisque in profundo veri mira felix aperit, Philosophiae hinc et Medicina conjunctissima, nec sine detrimento inde separanda.
Id vero ne precario Vobis obtrudere velle videar, evidentis nunc rationes proferam, quibus asserti constet veritas: est enim palmarium hocce argumentum, quod si evicero, proposito Orationis meae Themati satisfactum arbitrabor.
Qui corporum naturalium proprietates, vires et effectus per suas quaeque causas sciunt aut rimantur, Physici dicuntur; et haec eorum scientia appellatur Physica, Philosophiae generatim sumtae pars non minima. Ejus hinc objectum est, quidquid conceptum corporis ingreditur, aut eo reduci potest, sive illud commune sit omnibus corporibus, sive peculiare singulis: quum enim Materia indefinita, solis gaudens proprietatibus corporeis generalibus, in rerum natura non detur, nec dari possit; sed tantum sit idea intelligentiae, clarioris doctrinae gratia efficta; corpora autem, quae re existunt, omnia individua sint, id est, adeo limitata et determinata, ut, praeter universalem illum Materiae conceptum, involvant peculiares etiam alias affectiones, quibus singula a singulis distinguuntur, et quae faciunt, ut corpus sit hoc praecise corpus, et non aliud: inde clarissime liquet, communes illas Materiae dotes non modo, sed et imprimis cuilibet corpori singulari proprias Physicae esse considerationis, utpote, quae corpora naturalia, prout vere existunt, vel existere possunt, contemplatur.
Proprietates corporum, quatenus certis quibusdam actionibus producendis sunt idoneae, dicuntur vires: ex his autem, tanquam ex causis, fluunt, quoscunque observamus, effectus corporei, qui hinc determinatam suarum quilibet causarum naturam sequentes, si singularibus a viribus emanarunt, et ipsi necessario erunt singulares, et contra generales, si a generalibus.
Quodsi igitur ea hic daretur simplicitas, ut peculiarium quorumvis corporis attributorum sufficiens ratio in communi ejus natura fundaretur; jam equidem, praeter solam Mathematicorum operam, nil opus esset Physico ad finem suum obtinendum: hi enim ideam corporis universalem dedere omnium verissimam, et methodum simul exactissimam, quaecunque in illa continentur, eliciendi. At vero quam procul abest, haec quin ita sese habeant! Detegit attentior observatio innumera certe in corporibus adeo penitus peculiaria, ut cum generali illorum indole vix quidquam commune videantur habere, nisi solum, cui inhaerent utraque, subjectum: talia autem incognita si quis ex universali illo Geometrarum conceptu, utut accuratissimo, a priori eruere, aut cognitorum etiam ex hoc rationem exsculpere postulet, nae is et operae simul et olei jacturam sero doleat!
Atqui maximopere tamen expedit eorundem scientia Physico; quum in his potissimum haereat id, quo corpora a se mutuo intrinsecus distinguuntur. Ea itaque ut evolvantur, non illa certe, quae a data causae idea ad intellectum effectus progreditur, sed prorsus alia incedendum via est. Nimirum quidquid de corporibus vere concipit mens, id omne vel Phoenomena sunt ipsi per sensus communicata, vel formata inde judicia: proprietates autem et vires corporeae in se primitus imperceptibiles latent; effectus tamen producunt sensibus apparentes, qui determinatae ipsarum naturae proportionales, hujus hinc cognitionem simul exhibent, adeo, ut quo ditior fuerit observatorum cujusque rei effectorum supellex, eo de ejus indole plus certi resciatur. Haecque adeo sola superest indagandis corporum singularibus via retrograda; dum alteram illam, quae a priori haec investigat, humano ingenio imperviam prorsus Natura fecit et inaccessam. Sedulus hinc rerum scrutator experimentis prius quam ratiociniis insudat, sensuum adminiculo sua examinat objecta, horum peculiares animadvertit effectus, quos sponte sua vel praevio tentata consilio ediderint; corpora corporibus adplicat, rursumque ab invicem removet, ut, qui e solis, quique e conjunctis fluant motus, experiatur; tum vero ex hisce gnaviter collectis, sibique mutuo collatis quaesitam corporum naturam propriam et singulares dotes a posteriori demum determinare haud infelix praesumit. Nec sane ullo unquam tempore patuere clarius Naturae interiora, quam quo huic institum est tramiti: parum in Physicis profecere, hunc qui vel ignorarunt, vel neglexere scientes.
Sed ecce! dum Physicis totus inhaereo, lenissimo ipsius materiae quasi flexu, in intima Artis Spagyricae viscera me devolutum sentio: reducit me in Chemiam, quae inde diverterat Physica; hoc ipso docens affatim, quam sit propinqua ambarum cognatio, quam indissolubilis nexus.
Nonne enim totum hoc, quod modo diximus, unius prope est Chemiae opus? Nonne haec corpora singularia fere omnia, quae Physicae sunt considerationis, speciatim evolvenda sibi sumit? Imo vero vix aliud est Chemiae propositum, quam corporum particularium examen. Quidquid Fossilium in imis terrae visceribus excoquitur; quidquid protrudit Vegetabilium, divite de sinu, foecunda tellus; quidquid denique Animantium ubivis fovet alitque alma parens Natura; id fere omne, modo vel sensibus manifestari
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.