quiete meos vel heredis mei redigatur in usus. Si vero predicta moneta tunc temporis videretur aliquatenus deteriorata, de pacto talem sibi teneor facere recompensacionem quod ecclesia predicta indemnis per omnia conservetur. Preterea taliter inter nos ego & ipsi convenimus, ut si forte ab his qui nomine meo ibidem possessores existunt, emcionis vel pignoris causa, bona fide & iusto titulo eam quam ibidem partem habere videntur, eadem ecclesia poterit adhipisci, prehabito tamen mecum vel cum herede meo consilio, sibi vendicare liceat & possidere; & cum idem liberabitur pignus, quascumque in adquisicione rusticani iuris expensas idem canonici fecisse noscuntur, cum debita sorte plenarie recuperare debebunt, Vt igitur ea que predicta sunt a me fideliter & efficaciter observentur, & si forte calumnia vel iniuria aliqua super hoc ab aliquo sibi illata fuerit, quod sine guerre & expensarum incommodo me pro posse meo opponam, sub iuramento ego & Ar. de Aj & Oliverius de Montaisone promisimus & obsides & fideiussores nos inde constituimus; ita tamen quod quandocumque idem canonici de illata super hoc sibi iniuria merito conqueri poterint, nos infra castrum de Cruzol tamdiu obsidium tenere debemus donec condigne sibi sit satifactum. Ad maiorem huius rei constanciam domnum Odonem Valentinum episcopum avunculum meum, in cuius presencia hec omnia facta noscuntur, fideiussorem constitui, quem instanter rogavi quatenus sigilli sui munimine presentem cartam corroboraret. Item obsides & fideiussores constitui Guienisium de Castro Novo, Vgonem d'Aj, Bo. de Bolzanis, Vmber. de Castro Novo, Vmber. de Castro Boc, Ar. de Castro Boc, sub tali scilicet condicione quod si quis de predictis obses vel fideiussor interim decesserit, ad commonicionem prioris vel alicuius canonici de Burgo eque idoneus infra mensem sibi restituatur. Facta sunt hec anno ab Incarnacione Domini M^{o} C^{o} lx^{o} ij^{o}.
[A] Texte tir�� de l'original, parchemin de 24 lig., portant sur le dos cet autre titre: Debitum ecclesie Burgi contra Guillelmum de Cruceolo de v^{c} sol. Vien. causa mutui facti anno m^{o} clxij; avec cette analyse: Willelmus de Cruzol pro sua necessitate tradidit in gageriam sive in pignus domno Falconi priori & ceteris canonicis Sancti Petri totum jus quod habebat in portu Rodani pro V^{c}. solidis monete Vienn. tenendi & annuatim percipiendi fructus dicti juris donec redimeret vel ejus heredes illud jus quod habebat in dicto portu.
[1] Guillaume de Crussol ��tait fr��re de Giraud Bastet (ch. III, n. 2). Un autre Guillaume (son fils ou petit-fils) para?t en 1210 (ch. XVII); sa femme s'appellait Vassalde (ch. XXI); ils avaient un fils Rainaud & une fille dont on ne sait pas le nom (ibid.). Un Guillaume de Crussol figure encore comme t��moin en 1238 (ch. XXXVI), etc.
[2] Ces 600 sous en or auraient valu (ch. III, n. 4) �� cette ��poque 3600 fr.; en 1210 la portion du port pour laquelle elle avait ��t�� engag��e rapportait 30 livres Viennoise de revenu, soit 590 fr. 16 c., ou un capital de 11803 fr. 20 c.
* * * * *
V. 1164-82.
De protectione Odonis episcopi[A].
ODO Dei gracia Valentinus dictus episcopus, karissimo in Xpisto & venerabili filio suo Guigoni Sancti Petri de Burgo reverendo priori & ceteris eiusdem ecclesie canonicis presentibus & futuris, in perpetuum. Cum omnibus ecclesiis iuridictioni nostre subiectis ex officio nobis iniuncto iura sua tueri & integra conservare & earum paci & tranquillitati in posterum providere debeamus, specialiter eas fovere & earundem utilitatibus & incrementis totis nos providere viribus oportet, que digniores Deo inter ceteras exibent famulatus, & nobis specialius adherere noscuntur, Eapropter, dilecti in Domino filii, utilitati & paci vestre in posterum providentes, quecumque predia, quascumque possessiones sive redditus, nomine emcionis vel pignoris, seu fidelium beneficiis vel quibuslibet aliis modis, ecclesia vestra tam per se quam per alios inpresenciarum iuste & quiete tenere vel possidere videtur, vel in futurum Deo propicio canonice poterit adhipisci, nos illa qua fungimur auctoritate confirmamus vobis & in perpetuum vestris usibus profutura concedimus. Addicientes quod si qua secularis persona eadem bona sive res vestras vobis auferre vel diminuere, vel vobis invitis contrectare vel turbare presumpserit, secundo terciove commonita si ab iniuria desistere noluerit & super illatis dampnis eidem ecclesie non satifecerit, Omnipotentis Dei & ecclesie Valentine & nostram indignacionem incurrat, & a sacra communione Corporis & Sanguinis Domini, dum in sua nequicia perseveraverit, prorsus alienus existat. Cuntis (sic) autem ibidem iura sua servantibus sit pax & iretribucio a Deo in eternum & in seculum seculi. Amen.--Hec autem volumus firmiter observari, salva tamen reverencia & auctoritate pontificali[1].
[A] Transcription de l'original, parchemin de 17 lig.; sur le dos nous lisons ce titre plus d��taill��: Confirmatio domni Odonis episcopi Valentini facta ecclesie Sancti Petri de Burgo Valentie de omnibus prediis, possessionibus & redditibus aquisitis per dictam ecclesiam & eciam atquirendis,--& cette note: Ecce tempore multo post istam habuimus quamdam aliam ampliorem confirmationem per d. Humbertum episcopum Valen. & d. Humbertum archiepiscopum Vien. factam anno m^{o} ccx, mense septembri (voir ch. XIX). Cette pi��ce est encore analys��e f^{o}
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.